Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.11.3 Cic. Fam. 3.11.5 (English) >>Cic. Fam. 3.12.1

3.11.4 nunc ad alteram epistulam venio. quod ad me quasi formam communium temporum et totius rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est grata; video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, siquidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompei ductum applicaverunt; tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam rem publicam mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis tuis occupationibus mihi tamen rei publicae statum per te notum esse voluisti. nam auguralis libros ad commune utriusque nostrum otium serva. ego enim, a te cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse arbitrabar; nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes tuas confectas omnis exspectabo.

3.11.5 D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnis meos, qui sunt omnes tui. 'stomachosiores' meas litteras quas dicas esse, non intellego. Bis ad te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito credidisses. quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi displicet, non utar eo posthac. sed si, ut scribis, eae litterae non fuerunt 'disertae,' scito meas non fuisse. ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem non probat, sic tu (libet enim mihi iocari), quod disertum non erit, ne putaris meum. vale et in censura, si iam es censor, ut spero, de proavo multum cogitato tuo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.11.3 Cic. Fam. 3.11.5 (English) >>Cic. Fam. 3.12.1

Powered by PhiloLogic